monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 91, 1
Domino amantissimo filio ac fratri HIERONYMO Presbytero, EPIPHANIUS in Domino salutem. 'Generalis Epistula, quae ad omnes Catholicos scripta est, ad te proprie pertinet, qui zelum fidei adversus cunctas haereses habens, Origenis proprie, et Apollinarii discipulis adversaris: quorum venenatas radices, et in altum defixam impietatem omnipotens Deus protraxit in medium, ut in Alexandria proditae, in toto orbe arescerent. Scito enim, fili carissime, Amalech usque ad stirpem esse deletum, et in monte Raphidim erectum trophaeum crucis. Etenim quomodo porrectis in altum Moysi manibus, vincebat Israel , sic Dominus confortavit famulum suum Theophilum, ut super altare Ecclesiae Alexandrinae, contra Origenem vexillum poneret; et impleretur in eo quod dicitur: Scribe signum hoc, quia delebo funditus Origenis haeresim a facie terrae cum ipso Amalech. 'Et ne videar eadem rursus iterare, et prolixiorem Epistulam texere, ipsa ad vos scripta direxi, ut scire possitis, quae nobis scripserit; et quantum boni ultimae aetati meae concesserit Dominus, ut quod semper clamabam, tanti Pontificis testimonio probaretur. Iam autem puto et te aliquid operis edidisse, et iuxta priorem Epistulam, qua te super hac re fueram cohortatus, elimasse librum, quem tuae linguae homines legant. Audio enim et ad Occidentem quorumdam hominum naufragia pervenisse; qui non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes; QUASI MULTITUDO peccantium scelus minuat; et non numerositate lignorum, maior gehennae flamma succrescat. Sanctos fratres, qui tecum sunt in Monasterio Domino servientes, et tecum et per te plurimum salutamus.'